- AVIUM
- I.AVIUMcivitas inter Tyrum et Sidonem. Strab. l. 16.II.AVIUMcollum laqueô constringendi aucupium Graecis olim notissimum. E' quibus Archia Poeta laqueum huiusmodi vocat δειραχςθὲς ἐΰβροχον ἅμμα πετεινῶν, collo onerosum multis laqueis avium rete. Et Antipater Sidonius πετεινῶν ἄῤῥηκτον δεραωπέδην, infractum volucrium colli laqueum. Item κλαγερῶν λαιμοπέδαν γεράνων, clangentium gruum gulae laqueum. Et alius apud Suidam, δεραγχέας πάγας, laqueos collum frangentes. Proinde Homer. Od. χ. v. 472. procorum pellices, quarumΔειρῆςιν βρόχοι ἦςαν ὅπως οἴκτιςτα ςθάνοιεν,Collis laquei erant, ut miserrime morerentur:cum turdis et palumbis confert, qui laqueo implicati sunt, collo nimirum adstricti. Samuel Bochart. Hieroz l. 2. c. 31. Part. prior.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.